

Liber Numeri*
Caput 9: Versus 13
Exterminabitur.Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschae observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait:Ecce nunc tempus acceptabile,etc.[II Cor. 6.]. Quia quisquis redemptionem humani generis, quae veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.